input/chridiss_672987120/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb_00000032.txt
24
nem cepit, quam ex noſtra ſententia eventus illi triſtiſſimi nunquam
ſecuti eſſent, ſi ſapienti moderatione uſi eſſent religionis doctores,
atque animum attuliſſent erga ſecus ſentientes tolerantem, mitem-
que & ab illo religioſo furore plane liberum, qui ſub famoſo illo
odii theologici nomine ſe diſtinxit, exemplo & doctrina divinae
noſtrae religionis auctoris damnatus. (m) Verum enimvero, re-
bus ſic conſtitutis, ruptoque iam unionis vinculo, atque in hoc ec-
cleſiarum diſcrimine non facile iam tollendo, qua demum ratione
ſacrorum noſtrorum repurgatores veritati ſervandae ac rite traden-
dae melius atque rectius ſuccurrere, quidque ad evitanda mala ma-
iora vel damna maxima efficacius inſtituere potuiſſent, quam ut S. S.
interpretationis rationem indicando, qualem doctrinam eius effatis
contineri putent, explicarent, atque ita in interpretandis S. S. locis
libertatem, qua abutebantur eius temporis homines, limitibus ali-
quantum circumſcriberent? Non mutatam igitur, (ut BVESCHIN-
GIVS V. S. R. (n) atque autore piſtolae, eius libro adiunctae, ano-
nymus (o) arbitrantur) ſymbolis conditis fundamentalem ſocietatis
chriſtianae conſtitutionem aſſererem, ſed diſſenſu ſemel mutatam,
ita emendatam, ut ad finem, quem ſocietas ſibi propoſuit, hac ra-
tione, qua meliorem cogitare non poſſumus, perveniatur. Quam-
vis igitur infelicem illum diſſenſum, motusque, qui eum ſequeban-
tur vehementiores a religionis chriſtianae ſenſu abhorrere negare
non audeamus; tamen eccleſiae conſilium, laude ex noſtra ſententia
digniſſimum, in iuſtam vocandum eſſe vituperationem, nulla plane
ratione concedemus. Afferant, qui has diſputationis partes tuen-
tur, afferant, quaeſo, conſilia quibus mali vis, pro illa, quae runc
fuerit, temporis ratione melius reprimi ac diminui, infinitaque per-
turbatio felicius evitari potuerit. Iure hoc criminationis genus vi-
tuperat b. GOEZE; (p) ſi enim animo a partium ſtudio libero ad eo-
rum temporum rationem reſpicerent, qui haec iactant: illud ſym-
bola
(m) cf. I. A. SCHINMEYER Diſſ.
de Theologo ſapienter liberali. Lub.
1780. pag. 15.
(o) ibid. pag. 171.
(n) in: Allgem. Anmerk. über die
ſymbol. Schriften der evang. luther. Kir-
che Hamb. 71. in §. §. primis.
(p) in: Notwendigen Erinnerungen
zu Herrn D. Büſchings Anmerk. Hamb.
70. pag. 51.
24
nem cepit, quam ex noſtra ſententia eventus illi triſtiſſimi nunquam
ſecuti eſſent, ſi ſapienti moderatione uſi eſſent religionis doctores,
atque animum attuliſſent erga ſecus ſentientes tolerantem, mitem-
que & ab illo religioſo furore plane liberum, qui ſub famoſo illo
odii theologici nomine ſe diſtinxit, exemplo & doctrina divinae
noſtrae religionis auctoris damnatus. (m) Verum enimvero, re-
bus ſic conſtitutis, ruptoque iam unionis vinculo, atque in hoc ec-
cleſiarum diſerimine non facile iam tollendo, qua demum ratione
ſacrorum noftrorum repurgatores veritati ſervandae ac rite traden-
dae melius atque rectius ſuccurrere, quidque ad evitanda mala ma-
iora vel damna maxima efficacius inſtituere potuiſſent, quam ut S. S.
interpretationis ratronem indicando, qualem doctxinam eius effatis
contineri putent, explicarent, atque ita in interpretandis S. S. locis
libertatem, qua abutebantur eius temporis homines, limitibus ali-
quantum circumſcriberent? Non mutatam igitur, (ut BVESC·IN-
GIVS V. S. R. (n) atque autore piſtolae, eius libro adiunctae, ano-
nymus (o) arbitrantur) ſymbolis conditis fundamentalem ſocietatis
chriſtianae conſtitutionem aſſererem, ſed diſſenſu ſemel mutatam,
ita emendatam, ut ad finem, quem ſocietas ſibi propoſuit, hac ra-
tione, qua meliorem cogitare non poſſumus, perveniatur. Quam-
vis igitur infelicem illum diſſenſum, motusque, qui eum ſequeban-
tur vehementiores a religionis chriſtianae ſenſu abhorrere negare
non audeamus; tamen eccleſiae conſilium, laude ex noſtra ſententia
digniſſimum, in iuſtam vocandum eſſe vituperationem, nulla plane
ratione concedemus. Afferant, qui has diſputationis partes tuen·
tur, afferant, quaeſo, conſilia quibus mali vis, pro illa, quae tunc
fuerit, temporis ratione melius reprimi ac diminui, infinitaque per-
turbatio felicius evitari potuerit. Iure hoc criminationis genus vi-
tuperat b. o02·E; (p) ſi enim animo a partium ſtudio libero ad eo·
rum temporum rationem reſpicerent, qui haec iactant: illud ſym-
bola
(m) ef. I. A. sc1uuvE··· Diſſ.
de Theologo ſapienter liberali. Lub.
1780. pa·. I5.
(o) ibid. pag. 171.
(n) in: Allgem. Anmerk. uber die

70. Pag. 5·.