input/chridiss_672987120/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb_00000031.txt
23
natis adverſariorum dubitationibus, defendere, atque tunc de reli-
quis rei ſymbolicae capitibus ſententiam noſtram exponere nobis-
cum conſtituimus.
In eccleſiae noſtrae ſymbola condendi conſilio explicando ita
verſabimur, ut 1) illius, quae apud nos tenet locum ſymbolorum,
rationis originem aperiamus, de qua ita exponemus, ut non modo
vera eius facies appareat, ſed & ad ſingulas Virorum doctorum du-
bitationes reſpondeatur, §. 8. atque 2) de ipſo conditorum conſilio
animi noſtri ſenſa Eruditorum examini ſubiiciamus §. 9. 10. 11. Haec
praemonuiſſe ſufficiat, cum, nec monentibus nobis, nos, in hoc
loco tractando, non illam, quae in ſymbola defendentium ſcriptis
plerumque· obtinuit, rationem ſequi, lectorum cuivis occurret.
Verum enim unice ſequentes, non poſſumus non, quin ingenue
proſiteamur, ipſorum propugnatorum hac de re aſſertis varia ineſſe,
quae a vero abhorreant, atque criminandi & vituperandi occaſio-
nem praebeant adverſariis; nobisque ſingulas dubitationes ita pro-
bari, ut, niſi aliter dicere velimus, ac ſentimus, aſſenſum noſtrum
illis denegare haud valeamus. Deſperaremus ſane cauſſam, quam
in nos tuendam ſuſcepimus, quodſi eius defenſio in uno conditorum
conſilio niteretur, atque ex hoc fonte ſymbolorum hac noſtra aetate
e re chriſtiana non tollendorum cauſſae eſſent arceſſendae. ― Sed
exponamus, quae veri ſtudium eloqui nos iubet! ―
§. 8.
Explicatur, quae apud nos tenet locum, ſymbo-
lorum ad rem chriſtianam rationis origo.
In illa inveſtiganda ad hiſtoriae fontes recurrendum eſſe, quis
eſt, qui dubitet? Atque illis apertis & recluſis, de interpretandis
S. S. locis ad doctrinae ſummam pertinentibus alios aliter ſenſiſſe,
atque, ſi quaeſtio fuerit, quaenam doctrina reſpondeat S. S. effatis
& vere iis contineatur, alios aliter reſpondiſſe, ſatis ſuperque appa-
ret. Hinc ortus diſſenſus, hinc, ſi recte nobis rem percipere con-
tigerit, ſeparationis illius fontes, quae diverſam fidei chriſtianae
profeſſionem progenuit, ex qua diverſitas etiam eccleſiarum origi-
nem
23
natis adverfariorum dubitationibus, defendere, atque tunc de reli-
quis re· ſymbolicae capitibus ſententiam noſtram exponere nobis-
Cum conſtituimus.
In eccleſiae noſtrae ſymbola condendi conſilio explicando ita
verſabimur, ut 1) illius, quae apud nos tenet locum ſymbolorum,
rationis originem aperiamus, de qua·ita exponemus, ut non modo
vera eius facies appareat, ſed & ad ſingulas Virorum doctorum du-
bitationes reſpondeatur, §. 8. atque 2) de ipſo conditorum conſilio
animi noſtri ſenſa Eruditorum examini ſubiiciamus §. 9. 10. 11. Haec
praemonuiſſe ſufficiat, cum, nec monentibus nobis, nos, in hoc
·oco tractando, non illam, quae in ſymbola defendentium ſcriptis
plerumque. obtinuit, rationem ſequi, lectorum cuivis occurret.
Verum enim unice ſequentes, non poſſumus non, quin ingenue
profiteamur, ipſorum propugnatorum hac de re aſſertis varia ineſſe,
quae a vero abhorreant, atque criminandi & vituperandi occaſio-
nem praebeant adverſariis; nobisque ſingulas dubitationes ita pro-
bari, ut; niſi aliter dicere velimus, ac ſentimus, aſſenſum noſtrum
illis denegare haud valeamus. Deſperaremus ſane cauſſam, quam
in nos tuendam ſuſcepimus, quodſi eius defenſio in uno conditorum
conſilio nitererur, atque ex hoc fonte ſymbolorum hac noſtra aetate
e re chriſtiana non tollendorum cauſſae eſſent areeſſendae. – Sed
exponamus, quae veri ſtudium eloqui nos iubet! –
§. 8.
Explicatur, quae apud nos tenet locum, ··mbo-
·orum ad ·em c·riſtianam ·a·ioni· or7go.
In illa inveſtiganda ad hiſtoriae fontes recurrendum eſſe, quis
eſt, qui dubitet? Atque illis apertis & recluſis, de interpretandis
S. S. Iocis ad doctrinae ſummam pertinentibus alios aliter ſe·ſiſſe,
atque, ſi quaeſtio fuerit, quaenam doctrina reſpondeat S. S. effatis
& vere iis contineatur, alios aliter reſpondiſſe, ſatis ſuperque appa·
ret. Hinc ortus diſſenſus, hinc, fi recte nobis rem percipere con·
tigerit, ſeparationis illius fontes, quae diverſam fidei chriſtianae
profeſſionem progenuit, eX qua diverſitas etiam eecleſiarum origi-
·em