input/BrenBreu_879249315/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb_00000072.txt
EXPLICATIO
66
Dauid neceſſe habuit ſalutem ſibi fuga quærere, & in
exilio aliquot annis magno vitæ ſuæ periculo incertis
ſedibus vagari. Itaq& cum varijs ærumnis exilij afflige-
retur, & meminiſſet calumniarum, quibus ſycophantę
animum regis Saulis, ſua ſponte ad ſuſpicionem affe-
ctati regni procliue inflammabant, ſuſcipit hanc pre-
cationem coram Deo effundendam, qua petit, vt Deus
ipſum ab impijs calumniatoribus tueatur.
Poteſt & huius Pſalmi occaſio orta eſſe ab eo exi-
lio, in quod Dauid a ſuo ipſius filio Abſolone eiectus
eſt, & non ſolum coram audijt, vir ſanguinum, & vir
Belial, verumetiam traducebatur a calumniatoribus,
apud vniuerſum Iſraëlem, quod eſſet ceſſator, & ad-
miniſtrandæ iuſtitiæ neglector.
Conſtat autem hic Pſalmus ſyllogiſmo, cuius pro-
poſitio, quam Dialectici vocant Maiorem, recitatur
in priori parte Pſalmi, videlicet.
Deus non delectatur iniquitate: non commoran-
tur apud Deum maligni: & odio habet omnes operan-
tes iniquitatem: perdit omnes qui loquuntur menda-
cium: abominatur viros ſanguinum & doloſos, ſyco-
phantas & calumniatores. Hæc eſt Maior propoſitio.
Sequitur deinde in altera parte Pſalmi Aſſumptio,
quam vocant propoſitionem Minorem, videlicet.
Mei inimici ſunt viri iniqui, ſunt maligni, ſunt men-
daces, non eſt in ore ipſorum veritas, cor eorum va-
num eſt, guttur eorum eſt ſepulchrum patens, linguis
ſuis dolose agunt, hoc eſt, ſunt ſycophantæ & calum-
niatores. Hæc eſt Aſſumptio ſeu propoſitio Minor,
cui poſtremo additur complexio ſeu concluſio ſyllo-
giſmi, videlicet,
Ergo
·XPTICAT10
6·
Dauid neceſſe habuit ſalutem ſibi fuga quærere, & in
exilio aliquot annis magno vitæ ſuæ periculo incertis
ſedibus vagari. Itaq; cum varijs ærumnis exilij afflige-
retur, & meminiſſet calumniarum, quibus ſycophantę
animum regis Saulis, ſua ſponte ad ſuſpicionem affe-
ctati regni procliue inflammabant, ſuſcipit hanc pre-
cationem coram Deo effundendam, qua petit, vt Deus
ipſum ab impijs calumniatoribus tueatur.
Poteſt & huius Pſalmi occaſio orta eſſe ab eo exi-
lio, in quod Dauid a ſuo ipſius filio Abſolone eiectus
eſt, & non ſolum coram audijt, vir ſanguinum, & vir
Belial, verumetiam traducebatur a calumniatoribus,
apud vniuerſum Iſraẽlem, quod eſſet ceſſator, & ad-
miniſtrandæ iuſtitiæ neglector.
Conſtat autem hic Pſalmus ſyllogiſmo, cuius pro-
poſitio, quam Dialectici vocant Maiorem, recitatur
in priori parte Pſalmi, videlicet.
Deus non delectatur iniquitate: non commoran-
tur apud Deum maligni: & odio habet omnes operan-
tes iniquitatem: perdit omnes qui loquuntur menda-
cium: abominatur viros ſanguinum & doloſos, ſyco-
phantas & calumniatores. Hæc eſt Maior propoſitio.
Sequitur deinde in altera parte Pſalmi Aſſumptio,
quam vocant propoſitionem Minorem, videlicet.
Mei inimici ſunt viri iniqui, ſunt maligni, ſunt men-
daces, non eſt in ore ipſorum veritas, cor eorum va-
num eſt, guttur eorum eſt ſepulchrum patens, linguis
ſuis dolose agunt, hoc eſt, ſunt ſycophantæ & calum-
niatores. Hæc eſt Aſſumptio ſeu propoſitio Minor,
cui poſtremo additur complexio ſeu concluſio ſyllo-
giſmi,·videlicet,
Ergo