input/BrenBreu_879249315/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb/OCR-D-OCR-CALA-gt4histocr-OCR-D-GT-PAGE-BINPAGE-sbb_00000069.txt
PSALMI QVARTI.
63
quo mihi eſſet bonum expectandum Putas ne Deum
in cœlis tam ocioſum eſſe, vt curam tui habeat in ter-
ris Exiſtimas ne ab ore altiſsimi, ſicut in Threnis Hie-
remiæ dicitur, egredi bona ac mala Ego mallem, in-
quiunt, abundare frumento & muſto, quam multa gra-
tia & fauore Dei tui. Det vitam, det opes, animum mi-
hi æquum ipſe parabo. Hę & id genus aliæ ſunt impio-
rum Epicuręorum voces, qui contempto Deo, ſtudent
tantum externæ & mundanæ tanquil·litati. Sed nihil
eſt magis impium. Non enim conditi ſumus ad ima-
ginem terrenorum bonorum, ſed ad imaginem Dei, vt
Deum cognoſcamus, & cœleſtibus bonis ornemur.
Longe autem aliter affecti ſunt pij. Hi enim non con-
temnunt Deum, ſed inuocant eum: non inhiant terre-
nis, ſed cœleſtibus bonis: nõ quærunt tranquillitatem
& felicitatem ſuam in externis facultatibus, ſed in gra-
tia & fauore Dei. Leua, inquiunt, ſuper nos lumen
vultus tui DOMINE. Illi Epicuræi quærunt frumen-
tum & muſtum, putant ſe felices, ſi his rebus in hoc ſe-
culo abundauerint. Nos autem quærimus felicitatem
noſtram tantum in lumine vultus tui. Si tu reſpexeris
nos benigno vultu, ſi tu faueas nobis, & fueris nobis
propitius & miſericors, nihil prorſus deerit nobis.
Non quærimus lætitiam carnalem, qualem mundus
ſectatur, ſed lætitiam conſcientiæ. Lætentur illi pro-
pter ſuas diuitias, propter abundantiam frumenti &
vini ſui. Da tu mihi lætitiam in corde meo, exhilara
conſcientiam meam tuo fauore, & ſufficiet mihi gratia
tua: fieri enim non poteſt, quin in pace ſimul cubem
& dormiam, parato & tranquillo ſim animo, ſi tu tuo
ſpiritu ſpem & fiduciam meam firmaueris.
Thren. 3.
Obſerua
I
PSALMI QVARTI.
63
quo mihi eſſet bonum expectandum? Putas ne Deum
in cœlis tam ocioſum eſſe, vt curam tui habeat in ter-
ris? Exiſtimas ne ab ore altiſsimi, ſicut in Threnis Hie-
remiæ dicitur, egredi bona ac mala? E·o mallem, in-
quiunt, abundare frumento & muſto, quam multa gra·
tia & fauore Dei tui. Det vitam, det opes, animum mi-
hi æquum ipſe parabo. Hę & id genus aliæ ſunt impio–
rum Epicuręorum voces, qui contempto Deo, ſtudent
tantum externæ & mundanæ tanquil litati. Sed nihil
eſt magis impium. Non enim conditi ſumus ad ima-
ginem terrenorum bonorum, ſed ad imaginem Dei, vt
Deum cognoſcamus, & cœleſtibus bonis ornemur.
Longe autem aliter affecti ſunt pij. Hi enim non con-
temnunt Deum, ſed inuocant eum: non inhiant terre-
nis, ſed cœleſtibus bonis: nõ quærunt tranquillitatem
& felicitatem ſuam in externis facultatibus, ſed in gra-
tia & fauore Dei. Leua, inquiunt, ſuper nos lumen
vultus tui DOMINE. Illi Epicuræi quærunt frumen-
tum & muſtum, putant ſe felices, ſi his rebus in hoc ſe-
culo abundauerint. Nos autem quærimus felicitatem
noſtram tantum in lumine vultus tui. Si tu reſpexeris
nos benigno vultu, ſi tu faueas nobis, & fueris nobis
propitius & miſericors, nihil prorſus deerit nobis.
Non quærimus Iætitiam carnalem, qualem mundus

T·ren. zi
Obſerua
I